Ad Matutinum¶
Sancte Michael Archangele, defende me in praelio, ut non peream in tremendo iudicio. Amen. V. Domine labia mea aperies R. Et os meum annuntiabit laudem tuam. V. Deus in adiutorium meum intende. R. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.Vel a Septuagesima usque ad Pascha: Laus tibi Domine Rex aeternae gloriae.
Hymnus¶
Invicte princeps Michael Exercitus caelestis; Quae magna facta gesseris, Laudum canamus hymnis.
Antiphona¶
Michael praeposite paradisi, quem honorificant Angelorum cives, intercede pro nobis ad Dominum. V. Gloriosus apparuisti in conspectu Domini. R. Propterea decorem induit te Dominus.
Oremus¶
Deus cuius claritatis fulgore, beatus Michael praecellit agmina Angelorum; praesta quaesumus, ut sicut ille dono tuo principatum meruit habere coelestem, ita et nos eius precibus, vitam obtineamus aeternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.