OfferoTibi / officium

Ad Tertiam

Sancte Michael Archangele, defende me in praelio, ut non peream in tremendo iudicio. Amen. V. Deus in adiutorium meum intende: R. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.Vel a Septuagesima usque ad Pascha: Laus tibi Domine Rex aeternae gloriae.

Hymnus

Ducente te grex Israel Olim per annos multos Defensus est, et attigit Promissionis terram.

Antiphona Exodi 23.

Mittam Angelum meum, qui praecedat te et custodiat in via, et introducat in locum quem praeparavi. V. Apprehende arma et scutum Sancte Michael: R. Et exurge in adiutorium mihi.

Oremus

O invicte Dux, et Princeps militiae Domini, Sancte Michael, veni quaeso in auxilium animae meae, quae continenter in tanto periculo a suis inimicis carne, mundo, daemone impugnatur; et sicut dux fuisti populo Israel per desertum, sic quoque velis esse dux et comes meus per desertum huius mundi, donec secure me perduxeris ad felicem terram viventium. Amen.