OfferoTibi / officium

Ad Vesperas

Sancte Michael Archangele, defende me in praelio, ut non peream in tremendo iudicio. Amen. V. Deus in adiutorium meum intende: R. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.Vel a Septuagesima usque ad Pascha: Laus tibi Domine Rex aeternae gloriae.

Hymnus

Per te cadet, fidelibus Infensus Antichristus: Tuba citabis mortuos Cum iudicabit Christus.

Antiphona Daniel 12

In tempore autem illo consurget Michael Princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit unquam ab eo ex quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud, in tempore illo salvabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium. V. Ipse Dominus in iussu et voce Archangeli, R. Descendet de coelo.

Oremus

O gloriose Princeps Archangele sancte Michael, qui tot pugnis interfuisti, per te divina virtus multa praeclara praestitit, atque praestat, teque quoties mirae virtutis aliquid agendum fuit, Deus semper misit, teque super alios Angelos suos, non tantum in coelis, sed et in terris amari, venerari, praedicari, et memoria tua haberi voluit, tibi denique iam ab exordio creationis tuae prima et ultima tot et tam honorifica officia demandavit; humiliter te rogo, ut impetres mihi mortem bonam et sanctam, ita ut pleno sensu, fide recta, et firma, spe bona, et charitate perfecta laetus ad Coelestem Hierusalem ascendam. Amen.